Pietro Martire Delfinoni

Back to Blog

Pietro Martire Delfinoni

16 giugno 1571
Pietro Martire Delfinoni vende alcune sue proprietà in Cassago ai Nobili Carera e Corti

Archivio Visconti di Modrone, fald. L-173, Fondi e Case di Cassago 1576-1670.

Beni allodiali in Cassago.

Vendita fatta da Pietro Martire Delfinoni alli Signori Angelo Carera e Francesco Corti con rinonzia della moglie e figli di detto venditore per l’ipoteca totale sopra detti beni per il prezzo di L. 15600 imperiali relativamente a una parte e per l’altra parte di L. 50 divisi per ciascuna partita il tutto situato in Cassago e con obbligo altresì di convertire parte di detto prezzo in doti per diverse figlie di detto venditore.

Se sai il latino e vuoi tradurre questo documento, gratuitamente, si intende….. te ne sarò grato a vita!!!!

In Nomine domini Anno a Nativitate eiusdem Millesimo Quingentessimo septuagesimo primo Indictione decima quarta die sabbati sexto die decimo mensis Junij. Cum sit quod Nobilem dominum Petrum Martirem Delphinonum factae fuerint venditionibus nobilibus dominis Joanni Angelo de Carena et Francisco de Curte per modum et formam ut latius continetur in duobus instrumentis superinde rogatis per spectabilem dominum Joannem Baptistam Blancum Mediolani publicum notarium uno die vigessimo sexto mensis Januarij 1570 proxime preteriti sub altero die vigessimo nono mensis martij dicti anni 1570 proxime preteriti seu que duo instrumenta sunt tenoris subsequentis videlicet.

Reperitur in Abbreviaturis instrumentorum confectorum per me notarium infrascriptum inter alia adesse instrumento unum huius modi videlicet.

In Nomine Domini anni a Nativitate eiusdem millesimo   quingentesimo septuagesimo Indictione decima tertia die mercurij vigesimo nono mensis martij. Cum sit quod per et inter partes infrascriptas deventum fuerit ad instrumentum tenoris huiusmodi videlicet. In Nomine Domini Anno a Nativitate eiusdem millesimo quingentesimo septuagesimo indictione decima tertia die Jovis vigessimo sexto mensis Januarij. Cum sit quod per quondam nobilem Nicolaum Delphinonum fieret et prestaret fictum libellarium quondam nobili domino Hieronimo et Marco fratribus de Benedictis de Parma ad computum librarum tercentum imperialium in anno et in quolibet festo sancti martini super nonnullis bonis et inter alia inferius descriptis sitis in loco et territorio de Cassago plebis missaglie ducatus Mediolani iuxta formam instrumentorum emphiteoticorum superinde confectorum precipue instrumenti investiture libellarie sive recognitionis facte per dictos dominos fratres in dictum quondam dominum Nicolaum rogati per … Mediolani notarium die … seu … Cumque decesserit dictus dominus Marcus relicto domino Joanne Francisco de Benedictis de Parma eius filio et herede insolidum. Cumque decesserit dominus Hieronimus de Benedictis de Parma nullis relictis filijs et descendentibus sed relicto dicto domino Jo:Francisco eius nepote ex fratre et herede insolidum et cum domino Francisco soli fieri et prestari debebat et fiebat et prestabatur dictum fictum libellarium librarum tercentum imperialium in anno. Cumque decesserit dictus dominus Jo:Franciscus relicta quondam nobilis domina Corona Delphinona eius matre et herede in solidum ex testamento rogato per quondam dominum Galeacium della Cruce mediolani notarium die … Cumque decesserit prefata domina Corona relictis magnificis dominis Joanne Antonio Jo:Jacobo et Francisco fratribus de Cajmis eius filijs ex secundo matrimonio et heredibus et sic etiam heredibus dicti quondam dominum Jo:Francisci mediante persona dicte quondam eorum matris quibus dominis Corona et filijs suis de Cajmis uti heredibus ut supra apte et congrue refferendo solutus fuerit dictus Canon in hunc usque diem. Cumque decesserit prefatus quondam nobilis dominus Nicolaus Delphinonus relictis nobilibus dominis Jo:Francisco, Scipione et Petro Martire fratribus eius filijs legitimis et naturalibus ac heredibus aequis portionibus. Cumque dictus quondam dominus Scipio decesserit nullis relictis ex se descendentibus sed relictis dictis dominis Francisco et Petromartire eius fratribus et heredibus aequis portionibus.

Cumque dicti domini Franciscus et Petromartire fecerint inter se divisionum de eorum bonis que inter eos communia erant et inter alia de dictis bonis emphiteosis obtinueritque onus dicto dominus Petromartiri solvendi tantam partem predicti ficti libellarij quantam capiunt libre ducentum viginti quinque imperialium singulo anno et ut latius continetur in instrumentis ipsarum divisionum rogatis per dictum quondam dominum Galeacium della Cruce et dominum Erasmum de Perego publicos mediolani notarios annis et diebus in eis contentis. Hinc est quod prefati magnifici domini Jo:Antonius et Franciscus de Cajmis filii magnifici domini Gasparis Portae J. parochiae sanctae eufemiae intus mediolani ac filij et haeredes prefate quondam nobilis domine Corone heredis insolidum dicti quondam Domini Joannis Francisci de Benedectis de Parma eius filij et ipsorum dominorum Fratris uterini eius nominibus proprijs et item nomine prefati magnifici domini Joannis Jacobi de Cajmis eorum fratris pro quo etiam ex causa constituti et alias omnibus mellioribus modo promisserunt de rato et de rattificando faciendo cum effectu presens instrumentum hinc ad mensem unum proxime futurum etiam sub reffectione renuntiantes   exceptioni  promissionis facti alieni volentes omnino de suo teneri etiam quod alias de iure non tenerent non obstante quibuscumque legibus quibus pariter renuntiant Voluntarie et alias omnibus mellioribus modo fecerunt et faciunt venditionem et dattum ad proprium Prefato nobili domino Petromartiri delphinono filio dicti quondam domini Nicolai habitans in dicto loco de Cassagho presenti ac ementi.

Nominative de prefata tanta parte directi dominij civilis possessionis et ficti libellarij librarum tercentum imperialium in anno quantam capiunt dicte libre ducentum viginti quinque imperialium singulo anno que per dictum dominum Petrum martire uti filium ac heredem ut supra fit et prestatur ea ante presens instrumentum fiebat et prestabatur prefatis magnificis dominis fratribus de Cajmis haeredibus ut supra in et superius dictis bonis vigore dictorum instrumentorum emphiteuticorum et iuxta formam prefatarum divisionum inter eos dominos fratres delphinonos factarum. Item de iure in se retinendi et amplius non solvendi dictas libras ducentum vigintiquinque imperiales ex de dicto ficto libellario singulo anno ut supra. Item de dictis bonis emphiteotius et in partem obtentis ipsi domino Petromartiri ut supra respectu directi. Item de dictis instrumentis emphiteutius et iuribus eorundem recpectu dicte rate partis de qua fit presens venditio ut supra. Item de omnibus Juribus eo tenore, Cedendo, Trastulerunt, Constituerunt, posuerunt insuper prefati magnifici domini Jo:Antonius et Franciscus fratres venditores suis et dicto nomine et in solidum ita quod quilibet eorum insolidum teneatur Renuntiando constitutionibus promisserunt deffendere in forma communi. Quam quidem vendittionem fecerunt prefati magnifici domini fratres vendittores suis et dicto nomine pro pretio librarum sex mille quattuorcentum triginta unam solidi unius imperialium. Quas libras sexmille quattuorcentum triginta unam et solidum unum imperialium prefati magnifici domini fratres vendittores fuerunt contenti recepisse a nobilibus dominis Joanne Angelo de Carena filio quondam domini Gasparis et Francisco de Curte filio quondam nobilis domini Gabrielis ambobus Portae Romane parochie sancti Nazarij in Brolio mediolani presentibus et dantibus ibidem presentialiter in presentia de eorum pecunijs proprijs et eorum communibus imputandis in pretio vendittionis eisdem faciende per dictum dominum Petrummartirum ut inferius continebitur et quas pecunias ipsi domini Carena et Curtius exbursaverunt et numeraverunt animo etiam acquirendi iura anteriora prefatorum magistratorum dominorum bonis et pro eorum manutentione et deffensione tamquam prefata acquisitio sive emptio facta fuerit de peccunijs proprijs eorundem dominorum Carenae et Curtij et alias omni melliori modo et hec etiam attenta voluntate et consensu dicti domini Petrimartiris presentis et omnibus et singulis consetientis et hec pro completa solutione pretij predicte vendittionis. Et que libbre sexmille quattuorcentum triginta una in solidus unus imperialium exinde in totum pervenerunt in prefatum dominum Franciscum solum attenta voluntate et consensu prefati magnifici domini Joannis Antonij qui eas omnes peccunias in totum exinde tradidit et numeravit prefato domino Francisco presenti et confitenti eos recepisse ab eo domino Joanne Antonio presente et dante ibidem presentialiter ut supra et ut prefatus dominus Franciscus ad stippulationem prefati magnifici domini Jo:Antonij presentis dixit.

Renuntiando prefati magnifici domini fratres Caymi exceptioni item renuntiando pluri pretio et de certificati. Insuper prefati   domini Joannes Antonius et Franciscus fratres Cajmi suis et dicto nomine fuerunt contenti recepisse a prefato domino Petromartire delphinono presente et dante ibidem presentialiter et in presentia libras septemcentum viginti sex et soldos decem et denarios sex imperialium et hoc pro completa solutione dicti ficti libellarij totius temporis preteriti ab hodie retro. Computatis et etiam computata rata parte oneris perticatus soli spectantis dictis dominis Cajmis uti dominis directi. Et que libre septemcentum viginti sex et soldos decem et denarijs sex imperialium superius solutae esborsatae fuerunt a prefatis dominis Carena et Curtio et ab eis provenerunt imputande in pretio infre vendittionis eis faciende ut infra acto quia prefati magnifici domini fratres Cajmi recusabant dictum directam vendere nisi etiam satisfieret de dictis fictis preteritis eisdem debitis et dictus dominus Petrusmartir aliunde modo non habebat satisfaciendi ut etiam dicte omnes partes ad mutas stippulationes dixerunt. Preterea prefatus dominus Petrusmartir voluntarie et ut supra ea alias omnibus mellioribus modo et ut supra fecit vendittionem et dattum ad proprium prefatis dominis Joanni Angelo de Carena et Francesco de Curte presentibus ac ementibus pro eis suisque heredibus Nominative de infrascriptis bonis sitis in dicto loco Cassaghi et eius territorio et que sic describuntur videlicet.

Una Casa da massaro con una cusina in terra et una Camera in terra con il suo solar di sopra et un sito di far una columbara et uno horto et un’ara contiguo et un’altra casa con il suo superiore et una stalla et un cassettino aparo con la casina di sopra et uno corteselino et con altri suoi hedifitij raggioni et pertinenze che coherentia da una parte strada et dal altra il Tardavino de Brambilla et dall’altra Bosono et Toffano fratelli di Brambilla in parte et Simone de Brambilla che sarà pertiche una tavole dodeci vel circha. Item una pezza di terra dove si dice il vignaro che coherentia da tre parti bande la strada et dall’altra il Monastero di santo Pietro di Cremella et in parte il signor Francesco Pirouano et in parte Pietro della Beretta mediante sentiero che va da Cassagho al Nibione pertiche ducento vel circha. Item una pezza di terra dove si dice alla vignazza con la sia di sotto et campo di caffagiolo insieme che coherentia d’una parte la roggia del caffagiolo et dall’altra due il signor Francesco Pirouano et dall’altra parte messer Giuliano da perego in parte et in parte il signor Francesco Pirouano pertiche trenta vel circa. Item una pezza di pratto dove si dice il Prato del caualetto che coherentia da tre parti il signor Francesco Pirouano et dall’altra messer Octaviano da Corte pertiche cinque vel circa. Item una pezza di Pratto et Pastura dove si dice al sissolo che coherentia messer Nicola da Meda et dal altra il signor Francesco Pirouano dal altra il Monisterio di sancto Pietro di Cremella et dall’altra la strada pertiche vinti vel circa. Item una pezza di prato dove si dice a spessa sotto al prato di messer Octaviano da Corte verso la costaiola che coherentia d’una parte messer Ottaviano da Corte et dall’altra strada et dalle due altre parti il signor Francesco Pirouano pertiche tredici vel circa. Item una pezza di campo dove si dice il campo della casa di sopra al sardoche coherentia da due parti strada et dall’altra il Bianco di mavero et dall’altra il detto Bianco di Mauero pertiche dieci vel circa. Item una pezza di terra che è Prato et campo et pastura che si dice al prato del Fontanone et il campo del sardoche et Pastura siue a rusello che coherentia il signor Francesco Pirouano da una parte et   dall’altra in parte messer Ottaviano da Corte et in parte il signor Francesco Pirouano et dall’altre due parti il Bianco di Mauero pertiche vinti vel circa.

Salvo errore, item de omnibus iuribus, eo tenore cedendo, trastulit, posuit insuper dictus dominus Petrusmartir promisit deffendere in forma communi et Juris quam quidem vendittionem prefatus dominus Martir venditor fecit pro pretio librarum quinquaginta duorum imperialium pro singula pertica una computata cum alia et alia cum alia eo computatis predictis edifitijs in pertica quod pretium presuposito quod dicta bona sunt perticarum tercentum ascendit ad summam librarum quindecim mille sexcentum imperialium. Ex quo quidem pretio dicti domini emptores de voluntate et consensu prefati domini Petrimartiris solverunt et esbursaverunt prefatis magnificis dominis fratribus de Cajmis predictas libras septem mille centum quinquaginta septem soldos undecim et denarios sex imperiales imputandis in pretio huius venditionis et quas ex nunc dictus dominus Petrusmartir venditor computavit et computat eisdem dominis emptoribus in pretio et pro parte solutionis pretij presentis venditionis que fit per dictum dominum Petrum Martirem ut supra. Ressiduum vero dicti pretij quod ressiduum presuposito dicta bona esse dicti numeri perticarum tercentum ascendit ad summam librarum octomille quattuor centum quadraginta duarum soldorum octo et denariorum sex imperialium dicti domini Carena et Curtius emptores teneantur prout promittunt obligando pignori dicto domino Petromartiri presenti solvere ad omnem eius petitionem tempore quo matrimonio copulabit infra eius filias et secundum quod contingeteas vel aliquam earum matrimonio copulari et hoc facta prias monitione ipsis Dominis emptoribus per mensem ante singula vice qua volverit eos exbursare partem predicti pretij et etiam prius transactis liberis bonis predictis ad cridas vel exinde liberatis iuxta formam pacti de quo infra et quod pretium restans converti debeat in erogando dotes eius domini Petrimartiris filiabus et in infrascriptis locis continetur nec in alios usus converti possit.

Sed ubi non videatur ipsis dominis emptoribus lapsis prius annis quatuor ulterius penes eos tenere dictum restans pretium seu illam partem eiusdem que penes eos erit sit in eorum facultate dictum restans pretium seu illam parte eiusdem que penes eos erit deponere penes aliquam idoneam personam etiam ipsi domino Petromartiri confidentem resego et periculo ipsius domini Petrimartiris ad effectum eas peccunias convertendi in predictos usus et eo casu facto dicto deposito ipsi domini emptores non teneantur a tunc in antea ad solutionem infrascripti interusurij. Et quia non est conveniens quod dicti domini emptores gaudeant prefatis bonis superius eisdem venditis et dicto restanti pretio ideo partes predicte convenerunt et conveniunt quod dicti domini emptores teneantur prout promiserunt ut supra solvere dicto domino Petromartiri vendittori interusurium seu gaudimentum dicti restantis pretij et loco fructuum dictorum bonorum ad computum librarum quinque imperialium omni anno pro singulis libris centum de capitali donec dictum restans pretium manebit penes ipsos dominos emptores et ad ratam illius summe que penes eos amnebit incipiendo primam solutionem in festo sancti martini proxime futuro anno uno integro et hec omnia una cum omnibus expensis.

Pactos quod dicta bona superius vendita mensurari debeant expensis communibus dictarum partium per Agrimensorem prefatum partium confidentem vel unius in contumatiam sive renitentiam alterius hinc ad menses duos proxime futuros et pretium dictorum bonorum augeatur et minuatur iuxta verum numerum perticarum ad computum librarum quinquaginta duarum imperialium pro singula pertica una pertica computata cum altera et ut supra. Item pacto ut supra quod liceat prefatis dominis carene et Curtis emptoribus ad menses duos proxime futuros comparere coram magnifico Vicario provisionum Mediolani et curare quod dicta bona et Jura ponantur ad cridas iuxta formam provisionum et constitutionum Mediolani vel pro alienandis ipsis bonis vel pro conservandis et Juribus liberis pro se et posteris suis et que cride fiant expensis ipsorum dominorum emptorum et si ipsis cridis contradicentur vel etiam ante cridas vel post cridas lis aliqua seu lites aliquae minarentur aliter quam ex causa et facto prefatorum dominorum Carene et Curtij emptorum quod facta denuntia dicto domino venditori que sufficiat per inthimationem prime cittationis etiam post termina compendi vel alicuius alterius actus Judicialis absque eo quod teneantur denuntiare ulteriores actus et processus quod dictus dominus venditor teneatur componere coram prefato magistrato domino vicario provisionum mediolani et alijs Judicialibus quibus opus eris et littibus ipsis asistere et eos littes et jura in ipsis litibus deducta seu deducenda deffendere et facere et curare cum effectu quod bona ipse liberentur per sententiam vel aliter sub reffectione liceat ipsis prefatis dominis emptoribus si eis videbitur se et iura sua deffendere ita tamen quod si inceperit vel aliquos actus de medio fecerint non teneantur prosequi nisi in tantum quantum sibi placuerit nihilominus omnis sententia sive nulla sive aliqua sive equa sive iniqua noceat prefato domini venditori quantum sit vel erit ad commodum dictorum dominorum emptorum et quod ipsi domini emptores non teneantur appellari nec de nullitate dicere a dictis sententis sive sententijs et si dixerunt de nullitate vel appellaverint quod tamen non teneantur prosequi causas nullitatem vel appellationum et si inceperint non teneantur prosequi et nihilominus prima sententia sive prima sententie firme remaneant ad commodum prefatorum dominorum emptorum possint tamen prefati domini  emptores semper et in quocumque actu recuperare expensas quas facient et in premissis et circa premissa et abinde dependere annexa et emergentia de quibus stetur dicto cum iuramento prefatorum dominorum emptorum eiusque heredum et successorum et hoc absque alia probatione et Judicis taxutione et que facultas Jurandi revocari non possit etiam per mutationem personarum in dote quod Deus avertat si autem contingat aliquem seu aliquos ex contradicant in causa obtinere iura hippotecae possint ipsi domini emptores ex pecunijs penes eos restantibus solvere ipsis contradicentibus etiam antequam in causa obtineant dummodo et nolet de eorum vero credito et quod in quocumque casu possint ab eis creditoribus cessiones accipere pro deffensione bonorum et Jurium et supra vendittorum et ad agendum et pristinas actiones intentandum in casu cuiuscumque evictionis tam possessionis quam proprietatis dictorum bonorum et hec omnia tamen semper expensis dicti domini vendittoris qui etiam teneatur solvere mercedem Instrumentorum superinde conficiandorum et omnis solutio facta seu fienda illis qui in causa obtinebunt ut supra aut illis de quorum claro iure apparebat etiam ante obtentam sententiam habetur ac si facta esset ipsimet domino venditori qui vindittor teneatur computare pro ut ex nunc computavit et compensavit et computat et compensat super pretio bonorum vendittorum ipsis dominis emptoribus pecunias que solventur ipsis creditoribus ut supra si autem contra diceretur iure dominij possint prefati domini emptores ipsas peccunias penes se restantes ut supra retinere donec ipsa bona liberentur et si   liberari non potuerit restituet prefatus venditor dominus prefatis dominis emptoribus ipsas peccunias habitas ut supra et eius nomine solutas prefatorum magnifici dominis fratribus Cajimis ut supra una etiam cum omnibus expensis damnis et Interesse passis et fiendis de quibus stetur ut supra.

Item pacto ut supra quod prefatus dominus Petrus Martir vendittor teneatur hinc ad menses duos proxime futuros curare et facere quod cum effectu nobilis domina Antonia de Crippa eius uxor consentiat presenti Instrumento vendittionis et omnibus et singulis in eo contentis et prefata omnia bona superius venditta et quecumque alia bona per eundem dominum Petrum Martirem ab hinc retro alienata quorum evictione posset haberi regressus ad dicta bona nunc superius vendita liberet ab omnibus et quibuscumque iuribus dotalibus et paraphrenalibus et hippotheca que et quam habet seu habere quomodlibet potest sine pretendit in dictis bonis superius venditis ita quod prefata bona remaneant libera perpetuo ipsis dominis Carene et Curtio ac exempta a dictis omnibus et quibuscumque iuribus et hippotheca dotalibus que ipsa domina Antonia habet ut supra et hoc etiam cum dispensatione litterarum excellentissimi senatus et consetientibus debitis et requisitis. Quodque dictus dominus Petrusmartir teneatur intra dictum terminum iurare quodque effectu domini Scipio et Julius fratres eius eius filij pariter consentiunt presenti venditioni et renuntient quibuscumque iuribus que in dictis bonis pretendunt seu in futurum pretendere possent tam vigore instrumenti fideicomissi quam statuti de re paterna luenda equaliter quomodocumque et qualitercumque et hec etiam cum opportunis consensibus et litteris dispensatorijs excellentissimi senatus et hec omnia per publicum Instrumentum sive publica Instrumenta cum clausulis et solemnitatibus debitis conficienda et donec dictus dominus Petrusmartir prefata omnia et singula de quibus supra et in presenti pacto contenta non adimpleverit cum effectu non possint dicti domini Carena et Curtius emptores compelli ad exbursandum dictum restans pretium in toto nec in parte et hec quoniam. Item pacto ut supra quod presens instrumentum possit pluries expleri et licet nihil. Item pacto ut supra quod semina dictorum bonorum superius vendictorum que sunt modia sex cum dimidio furmenti modia tria cum dimidio sicalis starua octo lioiose staria tria ordei staria quinque et quartarius unus scandelle staria quinque fabbarum staria tria cicerum staria quattuor farri staria novem avene staria duo netie staria duo fasolorum et quartarius unus direnorum sint in totum ipsorum duorum emptorum verum ipsi domini emptores teneantur tradere dicto domino Petromartiri scuta quadraginta cum dimidio auri et in auro solus eorum sementorum et que scuta quadraginta cum dimidio auri et in auro ex nunc prefatus dominus Petrus Martir fuit contentus et ut supra recepisse a dictis dominis Carena et Curtis presentibus et dantibus ibidem presenti aliterque in presentia ut supra qua solutione attenta dictus dominus Petrus Martir teneatur cum effectu curare quod massarius dictorum bonorum dicta semina tradat et restituat ipsis dominis emptoribus et hoc etiam sub reffectione. Renuntiando item renuntiando pluri pretio et beneffitio de certificatus.

Que omnia fecit et facit prefatus dominus Petrus Martir et ex abundanti et quattenus expediat et infra dispensatio necessaria vel utilis sit et ita quod utile per inutile non vicietur hedalias ad omnem bonum finem et non aliter cum beneffitio et dispensatione infrascriptorum litterarum reggiarum ducalium tenoris huiusmodi videlicet.  Philippus Dei gratia Hispaniarum utriusque siciliae rex et mediolani Dux Accepimus a Petromartire delphinono preces infrascriptas quibus responderunt Joannes Franciscus et filij delphinoni per sequutura verba videlicet excellentissimi rex Nicolaus delphinonus moriens suum ultimum condidit testamentum in quo factis nonnullis legatis suos heredes universales instituit tres eius filios tunc in hunc annis agentes scilicet Johannem Franciscum Scipionem alienationis bonorum suorum et adiecto fideicomisso cum heredum substitutione ut seriosius in ipsius testamenti instrumento rogato per Bernardinum Cruceium olim mediolani notarium die vigessimo Maij anni 1530 legitur de verbo ad verbum ut infra videlicet. In omnibus autem alijs meis bonis mobilibus et immobilibus Instrumentis creditis et nominibus debitorum que habeo eo in die obitus mei relinquam firmis tum manentibus suprascriptis et sine eorum preiuditio Instituo et substituo mihi eredes universales ore meo proprio nominando et nominavi et nomino Jo:Franciscum, Scipionem et Petrum Martirem filios legitimos equaliter et equis portionibus suosque filios et descendentes masculos ex linea masculina in infinitum de legitimo matrimonio tantum modo procreatus ex eorum proprijs corporibus et ex eis uxoribus legittimis et hoc ordine successivo ita quod per personam fictam nullatenus comprehendatur nec aliquod monasterium habeatur loco filij legitimi et hoc in stirpes et non in capita nec intelligo feminas posse succedere et nolo iubeo et mando ac prohibeo et veto bona mea et Jura nec aliquam partem eorum absegnari posse quovis modo donec causa et proterea eis omnibus ut supra recitatis omne genus alienationis bonorum et Jurium mercium prohibeo et ubi devenerit seu devenerit ad alienationem aliquam volo eum et eos privatum et privatos esse et privo parte illa alienata et volo pervenire in non alienantem salvo quod in casu redemptionis persone aut alicuius urgentis necessitatis que non oriatur ex delicto aut causam habeat a delicto possit seu possint cum interventu duorum erogatorium meorum ad minus quibus defficientibus cum etiam consensu duorum proximiorum agnatorum meorum aliquam partem alienare et etiam possint alienare pro maritando temporaliter et spiritualiter dictam Aureliam filiam meam et insuper in casibus premissis vel substitutioni locus esset concedo facultatem ipsi substituito aprehendendi possessionem bonorum et Jurium meorum et rem propria auctoritate absque alio Judicis ministerio et absque aliqua diminutione seu detractione legittime trebellianice quas omnes prohibeo et veto quia bona mea conservari in agnatione mea de delphinonibus quantum possum et ubi dicti filij mei et filij filiorum masculi et ut supra decederent ita quod linea mea masculina de delphinonibus perhempta esset volo quod dicta hereditatis et bona mea perveniant in scola sive scolares sancti satiri mediolani pro medietate et pro altera medietate in Coronam, Barbaram et Elisabeth et suprascriptam Aureliam si vixerint et eorum filios masculos per stirpes et non per capita cum hac condittione quod prefati scolares teneantur dare infrascripto Joanni Alvisio et filijs suis brentas sex vini omni anno ex vino nascituro in et super bonis meis quos eo in casu ore meo proprio nominavi et nomino pupillariter vulgariter et exemplarie et per fideicomissarios decessit ex inde dictus Scipio unus ex dictis filijs et heredibus institutis nullis relictis descendentibus sed relictis dictis Joanne Francisco et Petromartire supplicante eius fratribus et heredibus quodque dictus quondam Nicolaus eorum genitor et testator ut supra libellarium fictum onus habebat solvendi super nonnullis bonis suis quibusdam de Benedictis de Parma ad computum librarum tercentum Imperialium in anno quod onus reliquit etiam tempore eius obitus devenerunt exinde dicti Jo:Franciscus et supplicans ad divisionem bonorum paternorum et suplicanti obvenens bona nunc valoris librarum quinquaginta millium et ultra obvenit onus solvendi libras ducentum viginti quinque quotannis ex et de dicto ficto libellario librarum tercentum ad quod Pater tenebatur quae bona et si predicti valoris sint non tamen ex eis multum percepit Ideoque ob malas qualitates temporum praeteritorum tempestates eventas in bonis sterilitatem finituum et onera ingentia tum perticatus tum aliter imposita annis decursis coactus fuit supplicans peccunias in retro accipere a quondam Joanne Thoma Balbiano eius sororio versus quem constituit fictum libellarium librarum triginta sex Imperialium in anno est que debitor supplicans de summa librarum quattuor centum quinquaginta ex causa dicti ficti libellarij a Patre relicti pro annis duobus.

Item est debitor heredum dicti Balbiani de notabili summa peccuniarum ex causa predicti ficti libellarij per eum constituti ut supra preterea supplicans ultra duos filios habet quattuor filias quarum tres nubiles sunt et quarta cito nubilis erit velletque supplicans se liberare a prestatione dictorum fictorum libellariorum que maxime partem fructuum bonorum supplicantis auferunt singulis annis ex quibus supplicans sum familia sua vivere deberet velletque dictas filias suas matrimonio collocare eo melliori modo quo poterit sed non habet quadrantem unde possit dicta debita sanare et dotes filiabus dare nec sperat abiunde modum habere nisi deveniat ad alienationem partis bonorum suorum ad quam suprascriptus vellet devenire saltem pro summa decem et octo mille ita quod supplicanti ad hac remanebant bona nunc valoris librarum triginta duarum mille et ultra sed futurus emptor timet ad dictam aquisitionem accedere stante dicto fideicomisso quod tamen Juditio supplicantis non habet Impedire dictam alienationem ex Infrascriptis Primo quia cum strastetur de sanando ficto libellario ad cuius solutionem Testator tenebatur eo ipsi hoc unus reliquerit non potest in ea parte fideicomissum Secundo quo ad dottandas filias supplicantis pariter possunt bona alienari non obstante eo fideicomisso cum fuerit fideicommissum paternum. Tertio omni in casu voluit Testator quod in casu alicuias urgentis necessitatis que non oriatur ex delicto aut causam habeat a delicto possit pars eorum bonorum alienari et necessitas dotandi filias est plus quam urgens nec habet originem a delicto.

Idem dicit de sanando esse alieno tum a testatore relicto tum a superiore causato occasionibus prefatis quare ut omne dubbium tollatur possitque dictus futurus emptor laeto animo ad dictam emptionem accedere ut sit etiam possint dicte filie matrimonio collocari decrevit dictus Petrus Martir ad Maiestatem Vestram confugere suplicando illa dignetur suis litteris Patentibus edicere de cernere et dispensare supplicantes posse ex bonis per Patrem ut dicitur ut supra relictis quibus libet emere volentibus vendere et alienare pro dicta summa librarum decem et octo mille imperialium dictis fideicomisso prohibitione et substitutione non obstantibus pro ut re vera obitare non possunt ut ex prefatis demonstratum fuit et hoc modo dictum pretium convertatur in recitatos usus vel ad dictum effectum in deposito maneat declarando ea omnia sic postquam facta facerint valere roborisque firmitatem obtinere perpetuo nec per quempiam contrairi obijci ne posse dicto fideicomisso et contentis in eo ubi obstare possint et quibuscumque legibus statutis aut ordinibus et alijs   quibuscumque in contrarium facientibus vel aliam formam dantibus non obstantibus quibus oneribus ex certa scientia et de sue potestatis plenitudine derogare dignetur ut equum est et speratur serrenissime Rex fideissimus maiestatis vestre servuus Joannes Franciscus Delphinonus filius quondam Nicolai testatoris et Nicolaus Caesar Petrus Franciscus Marcus Antonius et Hieronimus dicti Joannis Francisci filij pariter maiestatis vestre servi idem preces porrectas per Petrum Martirem delphinonum eorum fratrem et Patrum congrue refferendo quibus petit dispensationem pro facienda alienatione de parte bonorum relictorum per dictum quondam Nicolaum eorum Patrem et avum apte refferendo pro summa librarum decem et octomille imperialium non obstante fideicomisso ibi narrato dicantque dominum Petrum Martirem dignum esse dicta dispensatione eo illa omnino per maiestatem vestram concedendam esse actis maxime narratis in eis precibus Jo: Francisco Delphinono “mi contento di quanto di sopra et per fede io sottoscritto di mia mano propria Jo Gio:Nicolao delphinone affermo quanto di sopra et per fede ho sottoscritto Jo Cesare delpinono afermo di quanto di sopra e per fede ho sottoscritto Jo Pietro Francesco delphinone afermo quanto di sopra si contiene Jo Marco Antonio delfinono affermo quanto di sopra si contiene Jo Hieronimo delphinono affirmo quanto di sopra si contiene” omnibus autem perpensis ne atento et consensu nominatorum eius supplicantis fratris et nepotum qui sunt primo loco ad allegatum fideicomissum vocati per has nostras concedimus et dispensamus ut dicta bona fideicomisso subiecta pro summa librarum decem et septem mille alienari possint modo pretium cedere ad detenctionem mentionari oneris libellarij a Testatore super bonis fideicomisso subiecto relicti et ad dotandas quattuor filias suprascriptis uti petitur pro quibus omnibus ad implendis Interim pretium penes personam Idoneam deponatur aut penes futurum emptorem ad effectum remaneat declarando predictam alienationem sic ut supra factam post modum valere debere allegato fideicomisso et alijs contrarium disponentibus non obstantibus quibus hac tantum in parte derogamus Dattum sub nostri fide sigilli die vigessimo secundo Jannuarij 1570 signato Annibal Cruceius et sigillato que etiam ex abundanti et quattenus expediat et ut supra ita quod utile per Inutile non vitiatur sed alias ad omnem bonum finem et ut supra facta fuerunt et fiunt presentibus audientibus et Intelligentibus nobili domino Joanne Francisco Delfinono filio quondam prefati nobili domini Nicolai et nobilibus dominis Cesare Petro Francisco Nicolao et Hieronimo eius domini Joannis Francisci filijs habitantibus videlicet dicto domino Joanne Francisco Cesare et Petro Francisco in Porta Ticinensi parochia sancte Marie Beltradis mediolani dicto domino Nicolao in Porta Ticinensi parochia sancti vitti in Carrubbio mediolani et dicto domino Hieronimo in loco de casoreto plebis Aliate ultra Lambrum ducatus mediolani suis nominibus proprijs et item nominibus prefati domini Marci Antonij pariter dicti domini Joannis Francisci filij et pro quo etiam ex causa constituto et alias omni melliori modo dictus dominus Joannes Franciscus Pater promisit de rato ac de ratificari faciendo sollemniter presens instrumentum et omnia et singula in eo contenta hinc ad dies octo proximos futuros per publicum Instrumentum et quod similem renuntiam faciet renuncians quod ipse dominus Franciscus non possit aliegare promisisse factum alienum volens precise teneri et cogi posse ad prefata omnia non obstans quibuscumque legibus in contrarium disponentibus et quia dominus Cesar Petrus Franciscus Nicolaus et Hieronimus fecerunt et faciunt hec omnia   in presentis et eisdem verbum et licentia dantis predictis omnibus et singulis consetientibus ac etiam ex nunc consetientibus alienationi faciende per dictum dominum Petrum Martirem de alijs bonis usque ad summam dictarum librarum decem septem mille vigore dictarum litterarum et alterius quattenus expediat renuntiantibus presenti fideicomisso et omnibus et singulis in eo contentis et quibuscumque Juribus que quomodolibet habent et pretendunt et quilibet eorum habet et pretendit ea quomodolibet in futurum habebunt et pretendent se in futurum habere et pretendere poterunt seu quomodolibet in futurum possent et quilibet eorum poterit et posset in et super dictis bonis superius venditis et quolibet eorum posse ac etiam alijs vendendis in executione et vigore dictarum litterarum excellentissimi Senatus usque ad summam dictarum librarum decem septem mille Imperialium in eis contentarum et cum virtute dicti testamenti et fideicomissi de quo supra quam statuti de re paterna luenda positi sub rubrica generali de extravadi varijs civilium et sub speciali de re paterna luenda Incipientis si quis rem aliquam Immobilem et aliorum statutorum exinde sequentium de eadem materia loquentium et omnium in eis statutis contentorum.

Renuntientque dictis statutis et omni eorum effectui ita ut in futurum dicta bona superius vendita perpetuo remanere habeant in dictos dominos Carenam et Curtium et eorum successores non obstantibus dictis Testamento et fideicomisso ac statutis de re paterna luenda et omnibus et quibuscumque in eis contentis et pariter alia bona vendenda per dictum dominum Petrum Martirem usque ad summam dictarum librarum decem septem mille imperialium iuxta formam dictarum litterarum libere pervenire habeant in futuros emptores et in eos eorum heredi et successores perpetuo permanere pariter non obstantibus dictis testamento et Fideicomisso ac statutis de re paterna luenda et omnibus et quibuscumque in eis contentis quibus omnis et singulis dicti  pater et filij modis et nominibus quibus supra renuntiaverunt et renuntiant in omnibus et per omnia etiam perspectis et cognitis verbis ipsorum Testamenti Fideicomissi et statutorum et hec tam ad stippulationem prefatorum dominorum Carene et Curtij emptorum presentibus quam mei notarij stippulantis nomine aliorum futurorum emptorum et cuiuscumque alterius persone cuia interest.

Renuntiando, promittens, insuper predicti omnes et singuli contrahentes superius nominati iuraverunt et quilibet eorum iuravit habere ratum et non contravenire. Actum in domo habitationis mei notarij infrascripti sita in Porta Nova parochia sancti Stephanini ad Nuxigiam mediolani presentibus dominis Carolo magno filio domini Petri Francisci dictarum Porte parochia sancti Nazarij in brolio mediolani et Joanne Baptista Rosnardo filio domini Josephi Porte nove parochie Sancti Benedicti ambobus mediolani protonotarij.

Testes magnificus dominus Albertus Cajimus filius quondam magnifici domini Petri Pauli Porte Nove parochie sancti euxebij mediolani notus et magnificus dominus Carolus ex comunis de aretio filio quondam magnifici domini Joanni Gregorij porte Ticinensis parochie sancte eufemie intus mediolani et nobilis dominus Gaspar Crippa filius quondam domini David porte Romane parochie sancti Alexandri in zebedia pariter notus omnes idonei.

Cumque dicta bona vendita mensurata fuerint per dominum Joannem Andream de Rippa notarium publicum mediolani Agrimensorem partium prefatarum confidente et compertum fuerit prefata bona vendita et in suprascripto Instrumento descripta ascendere tantummodo ad summa perticarum ducentum octuaginta quattuor Tabularum undecim pedum septem untiorum duorum punctorum duorum et atomorum sex ut apparet mensurationem tenoris huismodi videlicet “1570 adi 24 di febraro In Oggiono facio fede Jo Gio:Andrea Rippa notaro di millano pubblico et Agrimensore confidente eletto a misurar gli infrascritti beni vendutti per il nobile domino Pietro Martire delphinono alli signori Gio:Angelo Careno et Francesco de Corte come per elettione discritto di mano sotto il del presente mese hauer misurato gli Infrascritti beni citati gli coherenti et alla presenza d’esse parti et delli coherenti o agenti per essi sotto il di XX del presente sino alli vintiquattro di detto mese et gli ho ritrouatto esser l’infrascritta somma di perticato ut infra videlicet.

In prima il sito da massaro con horto et ara et cortesella sito in casagho plebe di massaglia detto il stallo di casorito coherentia da tre bande strada e in parte appellato il tardino di brambilla et Bosono et tofano fratelli di brambilla et simone brambilla pertiche due tavole due piedi sette. Item pezza una di terra detta la vigna parte Campo et avidato coherentia da tre parti bande la strada et dall’altra in parte i beni d’Antonio morono aquistati adesso dalli detti signori Carena e Corte e in parte le monache di Cremella in parte il signor Francesco Pirouano et in parte Pietro della Beretta sempre mediante accesso a sentiero che da Cassagho va a Nibiono fuora che Antonio Morono pertiche cento sessanta nuove tavole sedeci piedi cinque oncie due et punti sei. Item una pezza di terra pascolo et Campo mediante strada detta alla vignazza la sia di sotto et campo di caffagiolo coherentia d’una banda la roggia appellata il caffagiolo et in parte strada dall’altra il signor Francesco Pirouano et dall’altra strada in parte et in parte prefato signor Pirouano dall’altra in parte il prefato signor pirouano in parte il signor Giuliano Perego per la pezza di prato aquistata dal detto messer Petromartire mediante strada pertiche vinti sette tavole dieci onze octo punti dieci. Item una pezza di pratto dove si dice il Prato del cavaletto coherentia d’una parte il signor Francesco Pirouano in parte strada dall’altra le monache di Cremella dall’altra messer Octaviano da Corte et dall’altra il prefato signor Pirouano pertiche cinque tavole dieci piedi sei punti novi. Item pezza una di terra e più pezze di prati tutti insieme mediante strada sino all’accesso di messer Ottaviano Corte qual confina con il pasculo de aviselo da basso descritto et pezze due di campo tutti Insieme duoi alli prati della lisca lisolo prato de spessia et i campi del serdocho a quali coherentia da una parte le monache di Cremella in parte il signor Francesco Pirouano in parte messer Ottaviano Corte dall’altra il prefato signor Pirouano et dall’altra in parte strada in parte appellato il Bianco de maueri in parte l’infrascritta pezza di terra mediante accessio del signor Octaviano Corte per andar alli prati di spesia pertiche cinquanta tavole due piedi octo oncie octo punti dieci attomi sei. Item una pezza di terra parte pascolo … ” devenire ad vendittionem infra etiam pro supplemento dicti perticatus definentis. Hinc est quod prefatus dominus Petrus Martir delphinonus filius quondam domini Nicolai habitans in predicto loco de cassago plebis missaglie ducatus mediolani Voluntarie et vigore et cum dispensatione ac in executione predictarum litterarum excellentissimi senatus et vigore et in executione dictorum consensuum et renuntiarum prestitorum et factarum per dictos fratrem et nepotes eiusdem domini Petrismartiris de quibus in preinserto instrumento fit mentio et que omnia hic pro insertis habeantur prout ibi sunt et   alias omni melliori modo. Fecit et facit venditionem et dattum ad proprium prefatis dominis Joanni Angelo de Carena filio quondam domini Gasparis et Francisco de Curte filio quondam Gabriellis ambobus Porte Romane Parochie sancti Nazarij in brolio mediolani presentibus.

Nominative de petia una terre campi sito in territorio dicti loci de cassago qui dicitur ad campum pasculi et coheret ab una parte in parte prefati magnifici domini Francisci de Pirovano et in parte prefati domini venditoris ratione infrascripte petie terre campi perticarum novem et tabularum decem nferius describende ab alia pasculus de Treonzino et ab alia prefati domini venditoris mediante accessio in parte et ab alia prefati magnifici domini Francisci Pirouani perticarum sexdecim tabularum duarum pedum octo onciarum octo et puntorum sex per iustam mensuram.

Item de petia una terre prati sita ut supra cui dicitur ad parcham domus cui coheret a duabus partibus prefati magnifici domini Francisci de Pirouano et ab alia strata pertice unius tabularum quattuor pedum sex et onciorum duarum per iustam mensuram. Item petia una terre Campi sita ut supra cui dicitur ad campum subtus campum pasculi cui coheret a duabus partibus prefati magnifici domini Francisci Pirouani ab alia dicta petia terre campi cui dicitur ad campum pasculis superius in presenti instrumento primo loco descripta et ab alia in parte dicit pasculi de treonzino et in parte Petri de sappis perticarum novem tabularum decem onciarum novem et punctorum trium per iustam mensuram.

Salvo errore, item de omnibus Juribus, eo tenore, cedendo, transtulit, constituit, posuit insuper prefatus dominus Petrus Martir vendittor promissit obligando pignori prefatis dominis Carene et Curtio emptoribus presentibus deffendere in forma communi et Juris. Quam venditionem fecit prefatus dominus Petrus Martir vendittor prefatis dominis Carene et Curtio emptoribus pro pretio librarum quinquaginta duarum imperialium pro singula pertica una computata cum alia et alia cum alia. Quod quidem pretium dicti domini Carena et Curtius promiserunt obligando pignori prefato domino Petromartiri vendittori presenti solvere ad omnem eius requisitionem tempore quo matrimonio copulabit dictas eius filias et secundarum quod contingat eas vel alique earum matrimonio copulari monetis prius ipsis emptoribus per mensem ante singula vice qua ipse dominus venditor voluerit ipsos dominos emptores exbursare pretium predictum vel partem eiusdem et etiam prius transactis dictis bonis liberis ad cridas vel exinde liberatis et quod pretium converti debeat in erogando dotes predictas eius domini Petri Martiri filiabus nec in alios usus converti possit et ut in prefatis litteris excellentissimi senatus cavetur et cum ipsi domini emptores noluerint amplius prefatus pretium peresse tenere sit in eorum facultate illud deponere penes aliquam Idoneam personam etiam ipsi domino Petromartiri confidentem resegi tamen et periculo eiusdem domini Petromartiris ad effectum dictum pretium convertendi in predictos usus sed hoc depositum non possint facere nisi prius lapsis quattuor annis proxime futuris ex facto dicto deposito ipsi domini emptores non teneantur de cetero ad solutionem infrascripti Interusurij. Hoc semper intellecto quod prefati domini emptores non teneantur erga ipsum dominum venditorem ratione pretij predictorum bonorum eisdem primo loco venditorum per eum dominum venditorem nec ad interusurium eiusdem virtute precedentis instrumenti venditionis superius inserti et hoc nisi ad ratam et contingentem portionem dictarum perticarum ducentum octuaginta quattuor tabularum undecim pedum septem onciarum duarum punctorum duorum et attomorum sex ad quem numerum compertum fuit ascendere dicta bona primo loco vendita ex dicta mensuratione facta videlicet.

Et quia non est conveniens quod dicti domini emptores gaudeant predictis bonis superius venditis et eorum pretio ideo ipse partes convenerunt quod dicti domini emptores teneantur solvere dicto domino vendittori Interusurium seu gaudimentum dicti pretij et loco fructuum dictorum bonorum ad computum librarum quinque imperialium omni anno pro singulis libris centum de capitali donec prefatum pretium permanebit penes ipsos dominos emptores et adiatam quod tamen Interusurium seu gaudimentum solvi debeat per ipsos dominos emptores pro tempore futuro a festo sancti martini proxime futuro in antea ita quod hinc ad dictam festam ad nihilum teneatur et hec una cum omnibus expensis. Pacto videlicet quod fructus dictorum bonorum superius vendittorum huius anni et semina in eis existentia sint prefatorum dominorum emptorum et hoc quoniam.

Item pacto ut supra quod liceat prefatis dominis emptoribus comparire coram magnifico domino vicario provisionarum Mediolani et curare cum effectu quod dicta bona ponantur ad cridas iuxta formam parti inserti in predicto altero Instrumento venditionis et in casu contradictionis fiende teneatur ipse dominus venditor facere ratione istorum bonorum omnis et singula contenta in predicto pacto et que facere teneatur ratione dictorum aliorum bonorum et omnia ibi contenta sortiantur effectum ratione horum bonorum nunc venditorum et quod pactum cum omnibus et singulis in eo contentis sic habeatur pro repetito de verbo ad verbum prout Jacet et hoc quoniam. Item pacto ut supra quod dominus Petrus Martir venditor teneatur consentiri facere presenti Instrumento per nobilem dominam Antoniam de crippa eius uxorem ac eius venditoris filios et bona prefata ac alia bona ab hinc retro alienata liberari facere et dicto fideicomisso renuntiare et hec cum consensibus et in omnibus et per omnia prout facere teneatur de alijs bonis venditis et in preinserto Instrumento continetur et in virtute pactorum in eodem Instrumento Insertorum que hic pariter pro desemptis et appositis habeantur nec possint domini emptores cogi ad exbursationem dicti pretij nisi prius predictis omnibus cum effectu adimpletis et hoc quoniam et predictos consensus renuntias et liberationes teneatur fieri facere tempore quo ea fieri faci et pro dictis alij bonis. Item pacto ut supra quod presens instrumentum possit pluries expleri videlicet.

Renuntiando videlicet item renuntiando pluri pretio et 1.2. de videlicet certificatus. Quae omnia cum pactis exequutivis reciprocis. Insuper dicte partes Juraverunt habere ratum et non contravenire etiam sub reffectione. Actum in studio domus habitationis mei notarij infrascripti sito in Porta Nova parochia sancti stephanini ad navigiam Mediolani presentibus domino Carolo bonetto filio domini Periclis Porte orientalis parochie sancti babile foris mediolani et Carolo magno filio domini Petri Francisci porte Cumane parochiae sancti simpliciani Mediolani ambobus protonotarijs. Testes magnificus dominus Scipio de Curte filius magnifici domini Jacobi Porte nove parochie sancti prothasij ad monacos mediolani nobilis dominus Alexander Besutius filius quondam nobilis domini Francisci Porte nove parochie sancti domini ad matiam Mediolani ambo noti et magnificus dominus Ascanius de bonarellis filius quondam magnifici domini Nicolai Porte Romane Parochie sancti Joannis Holani Mediolani et dominus franciscus de Casate filius quondam egregij domini Mathei Porte   Romane parochie sancti Victoris ad crucettam mediolani omnes idonei subscripserunt.

Cum signo tabellionatus ego Joannes Baptista Blancus filius quondam nobilis domini Joannis Porte nove Parochie sancti stephanini ad nuxigiam mediolani notarius publicus mediolanensis subscriptum Instrumentum rogatus confeci et pro fide subscripsi.

Cumque exinde ad preces prefate domine Antonia de Crippa ac predictorum dominorum Scipionis et Julij fratrum de delphinonis uxoris et filiorum apte refferendo dicti domini Petri Martiris date fuerint littere reggales ducales patentes tenoris huismodi videlicet.

Philippus Dei gratia Hispaniorum utriusque siciliae rex et mediolani Dux Nomine Antonie de Crippa et Scipionis ac Julij eius filiorum minorum de delphinonibus porrecte nobis fuere precis sequentis exempli videlicet Excellentissime Rex superioribus mensibus Petrus Martir delphinonus et cum benefitio et dispensatione litterarum maiestatis vestre dispensansatum super fideicomisso alias facto per eius genitorem in bonis de quibus infra vendidit Joanni Angelo Careno et Francisco de Curte quedam bona sita in loco et territorio de Cassago plebis missaglie ducatus mediolani pretio librarum sex decem millium centum octuaginta duarum et solidorum duodecim imperialium vel circa convertandarum in redimendo quoddam fictum libellarium quod super ipsis bonis prestabatur et in dotando quattuor ipsius domini Petrimartiris filias promisit idem venditor curare quod cum effectu fidissima maiestatis vestra serva Antonia de crippa eius uxor consentiet instrumentis dictarum vendittionum et omnibus et singulis in eis contentis et ea omnia bona vendita et quecumque alia bona per eundem maritum ab hinc retro alienata per quorum evictionem possit haberi regressus ad dicta bona nunc vendita liberavit ab omnibus et quibuscumque Juribus dotalibus et paternalibus que habet et hippoteca quem habet seu habere quomodolibet potest sive pretendit in dictis bonis venditis ita quod dicta bona remaneant libera perpetuo ipsis Carene et Curtio ac exempta a dictis omnibus et quibuscumque Juribus et hippoteca dotalibus que ipsa mulier habetur supra et hoc etiam cum dispensatione litterarum maiestatis videlicet et cum consensibus requisitis promisitque dictus venditor curare quod cum effectu Scipio et Julius fratres eius filij pariter fide maiestatis vestre servi et dicte Antonie similiter filij consentiant dictis venditionibus et renuntient quibuscumque Juribus que in dictis bonis pretendunt seu in futurum pretendere possent tam vigore dicti fideicomissi quam statuti de re paterna luenda et aliter quomodocumque et qualitercumque et hec pariter cum opportunis consensibus et litteris dispensationis maiestatis vestre nec possint emptores compelli ad exbursandum restans pretium donec predicta ad impleverit venditores ut latius continetur in duobus Instrumentis venditionum superinde confectis a publico notario rogatis que hic exibitur nunc vero vellet dictus Petrusmartir per eum conventa exequi et ut hec validius fiant accedente dispensatione maiestatis vestre maxime quia obstat minor aetas dictorum Scipionis et Julij decreverunt dicti mater et filij ad maiestatem vestram confugere supplicando illa dignetur suis patentibus litteris edicere decernere et dispensare dictos matrem et filium posse tuto et valide devenire ad recitatos contractus consensuum liberatorium renuntiationum modis et formis prout concordes erunt recedente consensu dictorum agnatorum proximiorum tam ipsius mulieris quam dictorum fratrum minorum dempto Patre que postquam facta erant perpetuo valeant et teneant eisque   contraveniri non possit ratione minoris aetatis lesionis benefitij restitutionis in integrum nec aliter aliquibus legibus statutis decretis aut ordinibus in contrarium facientibus vel aliam formam dantibus non attentis quibus omnibus maiestatis vestra ex certa scientia et de sue maiestatis plenitudine derogare dignetur ut equum est et speratur quibus consideratis supplicantibus annuendum esse censentes per has nostras concedimus et dispensamus dictorum matrem et filios ad requisita in precibus debite refferendi tuto et valide devenire posse modo consentiant dico dictorum matris et filiorum agnati proximiores et sanguine coniuncti debite refferendo dempto ipsorum minorum Patre contrahente et in eorum deffectu totidem cognati proximiores et ut supra iurantes credere sic expedire et diligenter a fraudibus caventes predictaque sic facta non secus valere decrinimus ac si per donnam mulierem cum debitis consensibus ac ipsos minores in aetate legitima existentes facta essent aliegatis in precibus in contrarium facientibus non attentis quibus in hac dumtaxat parte derogamus in quorum fidem presentes nostro sigillo munitas fieri et registrari iussimus.

Datum Mediolani tertio mensis Julij 1570 signato Landrianus et sigillato a tergo registrate in filo patentium.

Hinc est quod prefata domina Antonia de crippa filia quondam domini Pauli Passamontis uxor prefati domini Petrimartiris et dicti domino Scipio et Julius fratres delphinoni eiusdem domini Petrimartiris ac dite domine Antonie filij omnes habitantes in dicto loco Cassaghi plebis missaglie ducatus mediolani facientesque ipsi mater et filij hec omnia vigore et cum dispensatione preinsertarum litterarum reggiarum ducalium et cum consensibus de quibus infra apte et congrue refferendo. Voluntarie et omnibus mellioribus modo dixerunt et protestati fuerunt dicuntque et pretestantur tam simul quam divisim sicuti habuerunt et habent plenam notitiam et scientiam dictorum instrumentorum  venditionum de quibus supra et omnium et singulorum in eis contentorum que etiam lecta et vulgariterata fuerunt per me notarium infrascriptum dictis matris et filijs de verbo ad verbum in presentia protonotarium et testium infrascriptorum ad eorum matris et filiorum claram Intelligentiam.

Preterea dicta domina Antonia tenore presentis instrumenti consensit et consentit dictis instrumentis venditionum et omnibus et singulis in eis contentis et prefata omnia bona et iura per dictum dominum Petrum Martirem vendita dictis nominibus Carene et Curtio et de quibus in preinsertis instrumentis habetur mentio et quecumque alia bona per dictum dominum Petrum Martirem ab hinc retro alienata per quorum evictionem posset haberi regressus ad dicta bona ipsis dominis Carene et Curtio vendita liberavit et liberat ab omnibus et quibuscumque iuribus dotalibus et para phrena libus ipsius domine Antonie ac hippotheca que et quam habeta seu quomodolibet habere sive pretendere potest et posset sive etiam poterit in et super dictis bonis et Juribus dictis dominis Carene et Curtio venditis ita quod prefata bona remaneant libera perpetuo ipsis dominis Carene et Curtio ac exempta a dictis omnibus et quibuscumque iuribus et hipoteca dotalibus que ipsa domina Antonia habet et ut supra domina et sui heredes ita etiam quondam futurum et ut supra non possint nec valeant movere aliquam questionem vel contraversiam in et super dictis bonis ratione aliquorum Jurium dotalium et hippotece et ut supra que et quam ipsa domina habet seu pretendere potest et posset velim futurum poterit et sui ut supra habent seu pretendere possunt et   possent seu in futurum poterunt.

Preterea dicti domini Scipio et Julius pariter tenore presentis instrumentis consentierunt et consentiunt prefatis vendittionibus de quibus supra et omnibus et singulis in eis contentis et ulterius renuntiaverunt et renuntiant omnibus et quibuscumque iuribus que in dictis bonis habent et pretendunt seu habere in futurum et pretendere possint et poterunt tam vigore testamenti conditi per dictum quondam Nicolaum delphinonum et fideicomissi per eum factui et de quo in precedentibus instrumentis et precibus ac litteris facta est mentio quam statuti de re paterna luenda positi sub rubrica generali de extraordinarijs civilium sub speciale de re paterna luenda incipientis si quis rem aliquam immobilem et aliorum statutorum exinde sequentiam de eadem materia loquentium et omnium in eis statutis contentorum renuntiaveruntque et renuntiant dictis fideicomisso et statutis et omni eorum et cuilibet eorum effectui et dispositioni ita etiam et taliter ut in futurum dicta bona et jura vendita dictis dominis Carene et Curtio perpetuo remanere habeant libera eisdem dominis Carene et Curtio et eorum successoribus non obstantibus dictis Testamento et fideicomisso ac statutis de re paterna luenda vel aliquo prefatorum et omnibus in eis et quolibet eorum contentis et hec omnia et singula etiam prius perspectis et cognitis verbis ipsorum testamenti fideicomissi et statutorum et omnibus et singulis in eis contentis.

Et prefata omnia fecerunt et faciunt dicti mater et filij et quilibet eorum tam simul quam divisim ad stippulationem prefatorum nobilium dominorum Joannis Angeli Carene filij quondam domini Gasparis et Francisci de Curte filii quondam nobilis domini Gabrielis amborum Porte romane parochie sancti nazarij in brolio mediolani presentium nec non ad stippulationem mei notarij videlicet stippulantis nomine dictorum dominorum Carene et Curtij et cuiuscumque alterius persone cui interest vel quomodolibet in futurum interesse posset vel poterit.

Quare, renuntiando, que omnia cum pactis executionis Insuper dicti mater et filij et quilibet eorum tam simul quam divisim iuraverunt habere ratum et non contravenire. Que omnia fecit dicta domina Antonia in presentia dicti domini Petrimartiris delphinoni mariti et filij dicti quondam domini nicolai habitantis in dicto loco Cassagho nec non domini Antonij de Crippa eius domine Antonie fratris videlicet dicti quorum domini Pauli passamontis et domini Joannis pauli de crippa dicti domini Antonij filij amborum habitantes in loco ossule plebis missaglie ducatus mediolani et amborum agnatorum proximiorum sanguine coniunctorum dicte domine Antonie presentium et dicte domine verbum dantium ac iurantium credere sui expedire et item credere prefata omnia cedere ad utilitatem dicte domine et eorum credere nullum alium meliorem modum adesse quam consensum alienationium predictorum et qui ut dixerunt diligenter a fraudibus caverunt et in omnibus iuxta formam prefatarum litterarum et statutorum.

Et que omnia fecerunt et faciunt dicti domini Scipio et Julius vigore et executione dictarum litterarum ac in presentia et cum consensu et licentia dicti domini Petrimartiris eorum Patris nec non nobilis domini Joannis Francisci  delphinoni filij prefati quondam domini Nicolai et nobilis domini Hieronimi eius domini Joannis Francisci filij amborum habitentes in loco Casoreti plebis Aliate citra lambrum ducatus mediolani dictorum dominorum Scipionis et Julii agnatorum proximiorum sanguine iunctorum presentium et eisdem fratribus verbum dantium ac iurantium credere sic expedire et qui ut dixerunt diligenter a fraudibus   caverunt et in omnibus iuxta formam prefatarum litterarum.

Actum in domo habitationis suprascripto domini Petrimartiris delphinoni sita in dicto loco Cassaghi presentibus nobili domino Joanne de Nava filio quondam nobilis domini  Benedicti habitante in dicto loco Cassaghi et domino Cesare Perego filio quondam domini Octaviani habitante in loco Oriani plebis missaglie ducatus mediolani ambobus mediolani protonotarij. Testes Antonius de brambilla dictus il tardino filius quondam Jacobi notus Petrus della baretta filius quondam Gasparis ambo habitantes pariter in dicto loco Cassaghi et dominus Franciscus de Perego filius quondam domini Bernardi habitans in dicto loco oriani dicte plebis missaglie omnes idonei.

Die suprascripto post suprascriptum instrumentum ratificationis predictum nobilis dominus Petrus Martir delphinonus filius quondam suprascripti nobilis domini Nicolai habitans ut supra fuit contentus ut supra recepisse a suprascriptis nobilibus dominis Joanne Angelo de Carena et Francisco de Curte filijs quondam et habitantibus ut supra presentibus et dantibus idibem presentialiter in presentia ex peccunijs eorum dominorum Careni et Curtij communibus pro ut uterque eorum ad mutuam stippulationem dixit Libras duas mille ducentum quinquaginta sex solidos quinque imperialles. Que libbre due mille centum quinquaginta sex et solidos quinque imperialles sunt pro parte solutionis illarum librarum novem millium viginti quinque imperialium prefato domino Petromartiri restantium super pretio suprascriptorum bonorum superius predictis dominis Carene et Curtio vendittorum apparentibus suprascriptis duobus instrumentis vendittionum de quibus supra et que peccunijs remanere debebant et pro ressiduo remanere debent penes ipsos dominos Carenam et Curtium ad effectum illas persolvendi seu dandum maritando dictas quattuor filias ipsius domini Petrimartiris et pro ut legitime in suprascriptis instrumentis ac in suprascriptis licteris reggijs ducalibus datus sub die vigessimoprimo januarij 1570 preteriti seu ita quod dicta summam librarum sex millium septem centum sexaginta octo et soldorum quindecim imperiallium et quas libras duas mille ducentum quinquaginta sex et soldis quinque imperialles prefatus dominus Petrus Martir recipit a prefatis dominis Carene et Curtio presentibus ut supra animo et intentione eis exbursandi et dandi brevi manu infrascripto nobili domino Diamanti de Villa marito nobilis domine Sidonie delphinone et ipsius domini Petri Martiris filie prout eas paulo post presens instrumentorum confessionis tradet ad effectum de quo in dictis instrumentis et litteris et pro earum observatione.

Quam confessionem fecit et facit dictus dominus Petrus Martir cum reservatione consequendi ab ipsis dominis Carena et Curtio quodcumque interesse ei debitum a festo sancti martini proxime preterito usque in hodierna die tam respectu pretij penes eos restantis quam prefatarum librarum duarum mille ducentum quinquaginta sex et soldorum quinque et non aliter. Renuntiando, promittens. Actum ut supra proxime presentibus suprascriptis protonotarijs et testibus.

Ego Alexander Besutius filius quondam nobilis domini Francisci Porte nove parochie sancti Domini ad matiam mediolani notarius publicus mediolani suprascripta instrumenta ratificationis et confessionis rogatus confeci et pro fide apposito signo mei tabellionatus subscripsi. Die suprascripto fuit constituta dos suprascripte domine Sidonie delphinone a domino Diamante de Villa eius marito apparente instrumento dotis rogato per dictum notarium dicta die decima sexta iunij 1571.  Reperitur in Breviaturis instrumentorum confectorum per me notarium infrascriptum sese pro ut infra videlicet.

In Nomine Domini anno à Nativitate eiusdem millesimo quingentessimo septuagessimo tertio Indictione prima die martis vigessimo septimo mensis Januarij Nobilis dominus Petrus Martir delphinonus filius quondam nobilis domini Nicolai habitans in loco Cassaghi plebis missaglie ducatus mediolani fuit contentus recepisse a Nobilibus dominis Joanne de Carena filio quondam Gasparis et Francisco de Curte filio quondam nobilis domini Gabrielis ambobus Porte romane parochie sancti nazarij in brolio mediolani presentibus et dantibus ibidem presentialiter in presentiam et in ex peccunijs inter eos dominos Carenam et Curtium communibus prout uterque eorum alter ad alterius stippulationem dixit libras duas mille ducentum quinquaginta sex solidos quindecim imperiales et hoc pro parte solutionis illarum librarum novem millium viginti quinque imperialium que prefato domino Petro Martiri debebant per dictos dominos Carenam et Curtium causa restantis pretij bonorum imoobiliorum sitorum in loco et territorio Cassaghi suprascripti per dictum dominum Petrummartirem ipsis dominis Carene et Curtio vendittorum apparentibus duobus instrumentis vendittionis rogatis per spectabilem dominum Joannem Baptistam Blancum mediolani notarium uno scilicet die iovis vigessimo sexto Januarij et alter die vigessimo nono martij anno 1570 proxime preteriti seu et que peccunijs penes eos dominos Carenam et Curtium remanere debebant et pro restantis modo quo infra remanere debebunt penes ipsos dominos Carenam et Curtium ad effectum illas persolvendi seu dandi pro maritando quattuor filias ipsius domini Petri Martiris pro ut latius legi dicitur in dictis instrumentis vendittionis de quibus supra ac in litteris patentibus reggijs et ducalibus datis sue et que etiam peccunie exinde reducte fuerunt ad summam librarum sex millium septem centum sexaginta octo et solidorum quindecim imperialium attamen solutione librarum duarum millium ducentum quinquaginta sex et soldorum quinque per dictos Carenam et Curtium exbursatarum pro maritando nobilem dominam Sidoniam delphinonam dicti domini Petrismartiris filiam et in causam dotis eius domine Sidonie prout de predictis apparet per instrumentum confessionis et dotis subsequenter constitute ipsi domine Sidonie rogata per me notarium infrascriptum die decimo sexto Junij 1571 preteriti seu vel que nunc vero presenti solutione attenta dictimet peccunie reducunt ad summam librarum quattuor millium quinque centum duodecim soldorum decem imperiallium et quas libras duas mille ducentum quinquaginta sex et soldos quinque imperiallium que de presenti solvuntur prefatus dominus Petrus Martir recipit a dictis dominis Carena et Curtio presentibus et ut supra animo et Intentionne eas exbursandi et dandi bravi manu nobili domini Flaminio Fossato marito nobilis domine Corone delphinone ipsius domini Petrismartiris filie et item nobili domino Joanni Antonio Fossato dicti domini Flaminij Patri prout eas Paulo presens instrumentum confessionis exbursavit et dabit dicti Patri et filio de Fossato in causam dotis ipsius domine Corone et ad effectum de quo in dictis instrumentis vendictionis de quibus supra et in dictis litteris regijs ducalibus mentio habetur et pro earum observatione que omnia fecit dictus dominus Petrus Martir cum resservatione consequendi ab ipsis dominis Carena et Curtio Interusurium seu gaudimentum dictarum peccuniarum de presenti solutarum quantum a festo sancti martini proxime preterito citra et non aliter cum aliter.

Renuntiando, promittens.  Actum in domo habitationis suprascritorum dominorum Carene et Curtij sita ut supra presentibus domino Rolando Confalonerio filio domini Martini Porte Vercelline parochie sancti Nicolai foris et domino Bernardo Sossago filio domini Julij porte cumane parochie sancti Thome in cruce sicariorum mediolani ambobus protonotarijs. Testes dominus Melchior Calderinus filius quondam domini Joannis Antonij Porte romane parochie sancti nazarij suprascripti notus dominus Baltassar Deculia filius quondam domini Philippi porte nove parochie sancti victoris et quadraginta martirum mediolani pariter notus et dominus Diamas de Villa filius quondam domini Joannis Marie suprascriptorum proxime Porte et parochie similiter etiam notus omnes idonei subscripserunt ita est.

Ego Alexander Besutius filius quondam nobilis domini Francisci Porte nove parochie sancti Domini ad matiam mediolani notarius publicus mediolanensis suprascriptum instrumentum confessionis rogatus confeci et pro fide illud a me scriptum subscripsi apposito signo mei tabellionatus.

Post suprascriptum instrumentum confessionis factum est die suprascripto instrumento dotis suprascripte domine Corone delphinone a suprascriptis dominis Joanne Antonio et Flaminio Patre et filio de Fossato et rogatum fuit instrumentum a dominis Pinamonte Rabia et Nicolao Villa notarijs mediolanensibus.

Reperitur in abbreviaturis instrumentorum rogatorum per me notarium infrascriptum inter alia adesse instrumentum tenoris huiusmodi videlicet.

In Nomine Domini anno a Nativitate eiusdem millesimo quingentessimo septuagessimo octavo indictione sexta die Jovis vigessimo tertio mensis Jannuarij Nobilis dominus Petrus Martir delphinonus filius quondam nobilis domini Nicolai habitans in loco Cassaghi plebis missaglie ducatus mediolani Confessus fuit recepisse Ibidem presentialiter a magnifico domino Francisco de Curte filio quondam magnifici domini Gabrielis Porte Ticinensis parochie sancte euffemie intus mediolani ibi presente ac dante presentialiter ut supra de eius magnifici de Curte denarijs proprijs ut dixit libras quattuor mille quinque centum duodecim et soldos decem imperialium et hoc pro plena et completa solutione restantis pretij bonorum immobilium sitorum in loco et Territorio Cassaghi plebis missaglie ducatus mediolani alias per dictum dominum delphinonum venditorum prefato magnifico domino Francisco et nunc quondam nobili domino Joanni Angelo Careno apparentibus duobus instrumentis vendittionum rogatis per quondam spectabilem dominum Joannem Baptistam Blancum olim mediolani notarium uno videlicet sub die Jovis vigessimo sexto Jannuarij et altero sub die vigessimo nono martij 1570 proxime preterite seu et que peccunie una cum alijs peccunijs remanere debebant penes dictum magnificum Carenam et Curtium ad effectum persolvendi seu dandi pro maritando quattuor filias ipsius domini Petrimartiris quarum due scilicet domina Sidonia et Corona sorores delphinone filie prefati domini Petrimartiris iam nupte fuerunt et peccunie pro eorum portionibus solute fuerunt publicis constantibus instrumentis rogatis per spectabilem dominum Alexandrum Besutium mediolani notarium altero sub die sexto decimo Junij 1571 et altero sub die vigesimo septimo Jannuarij 1573 preteriti seu ad que et de instrumento dotis prefate domine Sidonie constat instrumento rogato per dictum dominum Besutium sub die sextodecimo Junij 1571 de instrumento vero dotis dicte domine Corone constat instrumento rogato per spectabilem dominum Pinamonte Rabbiam et Nicolaum Villam sub die dicta vigessima septima Jannuarij 1573 preteriti seu ad que.

Et pro omni et toto eo quod prefatus dominus Petrus Martir petere posset dictis Curtio et Carene et alteri eorum et super bonis suis tam causa pretij suprascriptorum bonorum ut supra venditorum quam fictorum debitorum ab hodie retro et omnium ab inde dependentium immo prefatus Petrusmartir liberat prefatum de Curte presentem et stippulantem suo et nomine heredum dicti Careni causa pretij suprascriptorum bonorum de quibus in dictis instrumentis vendittionum ac Interusurij ut supra et dependentium.

Dicens, computatis, insuper prefatus dominus Petrus Martir delphinonus confessus fuit recepisse ut dixit a Prefato de Curte presente et qui dedit integram satisfactionem Interusurij seu gaudimenti dicti restantis pretij ut supra totius temporis preteriti et cursi ab hodie retro computatis. Et quas libras quattuor mille quinque centum duodecim soldos decem imperialles ut supra solutas per prefatum dominum Curtium dictus dominus Petrus Martir intendit brevi manu eas solvere et dare nobili domino Octavio et Illidero fratribus de Brippio maritis nobilium dominarum Virgilie et Cornelie sororum de delphinonibus et dominorum Petro dictorum fratrum Patri pro ut paulo post presens instrumentum exbursavit et solvet dictis Patri et filijs de Brippio in causam dotis dictarum sororum de delphinonibus prefati domini Petrimartiris etiam iuxta formam venditionum de quibus supra ac litterarum reggium ducalium de quibus in eis et pro earum observatione.

Renuntiando, promittens, insuper iurat prefatus dominus Petrusmartir habere ratum et de predictis.

Actum in dono habitationis prefati magnifico domini de Curte sita ut supra presentibus domino Paulo de Villa filio spectabilis domini Nicolai porte orientalis parochie sancti Pauli in compedo mediolani et Joanne Francisco de Carlis filio domini Petri Pauli porte Romane parochie sancti nazarij in brolio mediolani protonotarijs.

Testes spectabilis dominus Nicolaus Villa filius quondam domini Hippoliti porte orientalis parochie sancti Pauli in compedo mediolani spectabilis dominus Franciscus de Madijs filius quondam spectabilis domini Joannis Antonij Porte Nove parochie sancti Benedicti mediolani notus nobilis dominus Jacobus Philippus de Cittis filius nobilis domini Josephi porte orientalis parochie sancti Babille foris mediolani omnes idonei subscripserunt ita est. Ego Andreas de Villa filius quondam domini Joannis Jacobi civitatis mediolani Porte romane parochie sancti Joannis laterani publicus imperiali auctoritate notarius rogatus tradidi et pro fide subscripsi. Die suprascripto fuerunt constitute dotes predictis domine Virgilie et Cornelie per earum virorum per instrumentum rogatum per spectabilem dominum Nicolaum de Villa et Joannem Franciscum de Madijs mediolani notarios die vigessimo tertio Jannuarij 1578.

Et constat ex dicto instrumento quod peccunie dotales sunt ex peccunijs ut supra per prefatum magnificum Curtium exbursatis et ut supra.

Share this post

Leave a Reply

Back to Blog
%d bloggers like this: